- LAIS
- LAISmeretrix nobilissima, quae quaestûs gratiâ ex Sicilia, ubi nata fuit, Corint hum sese contulit. Ad hanc propter insignem pulchritudinem potentissimi quicumque ex omni Graecia conveniebant, nec quispiam admirtebatur, nisi qui dabat quod poposcerat. Und Proverbium, Horat. l. 1. Ep. 17. v. 36.Non curvis homini contingit adire Corinthum.Strabo l. 12. p. 559. Mart. l. 3. Epigr, 11. cuius Epigraphe ad Quinctum. Tam care enim Lais suas locabat noctes, ut vel potentissimi pretiii magnitudine deterterentur. Inter quos etiam Demosthenesfuisse fertur, qui cum scortitam nobiliis samâ accensus, aliquando Corinthum navigâsset, illaque noctis unius operam decem milibus drachmarum indicâsset, expavefactus pretii immensitate, Graece respondit:Ο᾿υκ ὠνοῦμαι μυρίων δραχμῶν μεταμέλειαν.Non emam decem milibus drachmarum paenitentiam.Prop. l. 2. Eleg. 6. initio.Non ita complebant Ephyreae Laidos ades,Ad cuius iacuit Graecia tota fores.Ovid. Amor. l. 1. Eleg. 5. v. 13.Dicitur et multis Lais amata procis.Haec aliquando in Thessaliam profecta, cum ab adolescentibusThessalis sic adamaretur, ut eius vestibulum etiam vino aspergerent; Thessalae mulieres invidiâ motae, eam in Veneris templo, dum sacra fierent, quae viris nequaquam adire fas erat, confodêrunt, propter quod tacinus Thessaliam pestis invasit, nec prius cessavit, quam Veneris ἀνοσίας templum condidisient. Paus. in Corinthiac. Ε῎ςτι δε καὶ ἄλλο, εν Θεςςαλία Λαΐδος φάμενον μνῆμα, παρεγένετο γὰρ εἰς Θεςςαλίαν ἐραςθεῖσα λ῾πποςτράτου. Ubi Palmerius: Videtur, inquit, Paus. duas ignorâsse Laidas, matrem et filiam sive naturalem, sive adoptivam, ob pulchritudinem et meretricias artescelebratas. Nihil tamen est certius. Prima Lais e Sicilia advecta est septennis a Polichnio quodam militante sub Nicia, Chabria Archonte, teste Arissophanis Scholiaste ad Plut. ac cuidam Corinthio vendita, qui eam Corinthum, Uxori donum misit. Alii a Dionysio Tyranno, Philoxeno Poetae Dithyrambico, datam, cum eo Corinthum pervenisse asserunt. Hoc fuit Anno secundo Olympiadis 91. Anno igitur 4. Olym piadis 98. Dexitheo Archonte, quo Anno natus est Demosthenes, nata erat illa Lais Annos 37. At A. Gell. l. 1. c. 8. ex Sotione Peripatetico narrat, Demosthenem adiisse clam Laidem, et ab ea noctaem poposcisse; quae cum illum drachmas decem mille postulâsser, cum deterritum magnitud??? summae abiisse ac dixisse: Non emo drachmis decem mille po???tiam: Unde colligitur, Demosthenem a secunda Laide noctem poposcisse; nam prima illa Lais sexagenaria erat eo tempore, quae aeras non amplius est apta meretriciis artibus; et pretium tum immensum innuit Laidem illam fuisse in flore iuventae. Id etiam firmatur ex loco Paus. praedicto. ubi duo sepulchra Laidis duas fuisse arguit. Sed apertius ex Athen. l. 13. p. 570. et 587. ubiait, amicam Alcibiadis Damasandram, quam Plutarchus Timandram, Scholiastes Aristophanis Epimandram vocat, quae Hyccarensis erat mulier, fuisse matrem iunioris Laidis: Δαμασάνδραν τῆς Λαιδος τῆς νεωτέρας μητέρα, quae verba supponunt alteram Laidem antiquiorem. Nic. Lloyd.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.